Liber Job*

Caput 5: Versus 14

Per diem incurrent.Quia in ipsa veritatis praesentia, perfidiae errore caecati sunt, videntes miracula Christi et de ejus deitate dubitantes.Quasi in nocte.Palpando quaerimus quae oculis non videmus: Judaei miracula viderant, et adhuc quasi palpantes quaerebant:Si tu es Christus, dic nobis palamJoan. 10..Sed horum manibus diu retineri non potuit Christus.Per diem incurrent tenebras.Ibid.Mens invidi cum de bono alieno affligitur, de radio solis obscuratur.Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.Dies boni operis in proximo exterius lucet: quasi in nocte palpant, quia, livore caeci, aliqua quae reprehendant, invenire satagunt. Ecce Loth, id est, justus malis adversantibus intra domum recluditur et munitur, id est ad mentem revertitur et manet interius, Sodomitae caeci circumeunt, id est, invidentes facta dictaque scrutantur, nec ostium, id est, aditum reprehensionis, inveniunt, sed parietem palpant, quia ubique laudabilis actio justi eis obviat.Palpabunt.Sed pauper spiritu, id est, qui apud se non est elatus: salvatur a gladio oris, id est, iniqua persuasione.
(* Traductions européennes)